«Seibo no Kishi» (Cavaleiro da Imaculada)
01
Jan 13
publicado por FireHead, às 00:13link do post | Comentar

Te Deum laudamus: te Dominum confitemur.

Te aeternum Patrem omnis terra veneratur.

Tibi omnes Angeli, tibi Caeli et universae Potestates:

Tibi Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant:

Sanctus: Sanctus: Sanctus Dominus Deus Sabaoth.

Pleni sunt caeli et terra maiestatis gloriae tuae.

Te gloriosus Apostolorum chorus:

Te Prophetarum laudabilis numerus:

Te Martyrum candidatus laudat exercitus.

Te per orbem terrarum sancta conflitetur Ecclesia:

Patrem immensae maiestatis:

Venerandum tuum verum et unicum Filium:

Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.

Tu Rex gloriae, Christe.

Tu Patris sempiternus es Filius.

Tu ad liberandum suscepturus hominem,

non horruisti Virginis uterum.

Tu devicto mortis aculeo,

aperuisti credentibus regna caelorum.

Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.

Iudex crederis esse venturus.

Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni,

quos pretioso sanguine redemisti.

Aeterna fac cum Sanctis tuis in gloria numerari.

Salvum fac cum Sanctis tuis in gloria numerari.

Salvum fac populum tuum Domine,

et benedic haereditati tuae.

Et rege eos, et ectolle illos usque in aeternum.

Per singulos dies, benedicimus te.

Et laudamus nomen tuum in saeculum,

et in saeculum saeculi. Dignare Domine die isto,

sine peccato nos custodire.

Miserere nostri Domine, miserere nostri.

Fiat misericordia tua Domine super nos,

quemadmodum speravimus in te.

In te Dominus speravi:

non confundar in aeternum.


Janeiro 2013
Dom
Seg
Ter
Qua
Qui
Sex
Sab

1
2
3
4
5

6
7
8
9
10
12

17
19

21
24

27
29
30
31


Links
Pesquisar blogue
 
subscrever feeds
blogs SAPO